Liber Job*

Caput 8: Versus 1

Respondens autem.GREG.Sciendum est imprimis, quia sicut Eliphaz sanctissimum Job de superbia principaliter notavit, licet et de hypocrisi breviter tetigerit, ita et iste de hypocrisi principaliter notare intendit; sed priusquam hoc faciat, quiddam praemittit unde perpenditur quam onerosa ei fuerint verba ipsius Job, verba scilicet aedificationis: quasi ergo ulterius bene loquentem pati non possit, indignative in haec verba prorupit, dicens:
(* Traductions européennes)